- CELER
- I.CELERConsul, Collega Venantii An. Urb. Cond. 1262.II.CELERaliô nomine Fabius, centurio, qui Remo transilienti moenia, contra legem, rutrô caput displanavit. Sic dictus a celeri ex agro Latino in Etruriam fugâ.III.CELERmachinator Neronis, in domo, post exustam Romam, struenda, cui cum Severo ingenium et audacia erat, etiam quae Natura denegavisset, per artem tentare et viribus Principis illudere. Tacit. l. 15. Annal. c. 42.IV.CELERpraenomine Publius, accusante Asiâ, reus; quia eum Caesar Nero absolvere nequibat, traxit senectâ, donec mortem obiret. Nam Celer interfectô Silanô proconsule, magnitudine sceleris cetera flagitia obtegebat. Tacit. l. 13. Annal. c. 33.V.CELERpro Equite, Graecis κέλης, Aeolibus κέληρ; unde et Celeres et Celetes iidem. Val. Probus in Notis, TRIB. CEL. Tribuni celerum vel celetium. Servius ad l. 8. Aen. Romulus cum turbam civium non haberet, asylum condidit --- a vicinis civitatibus matrimonia postulavit, sed ab eis contemptus Celetes se Neptuno equestri Deo-editurum proposuit, etc. Atque inde celer pro veloci: nihil enim equô vel equite velocius. Postea a flectendis in gyrum equis, Flexutes dicti sunt, vide infra in hac voce, ut et in Trossuli; namque et sic appellati autiquitus sunt. Plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 81. Car. Paschal. Coronar. l. 6. c. 15. ut et infra, in voce Celeres.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.